monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 'Goliath' in 'De Universo, 7, 3'
Hrabanus Maurus, De Universo, 7, II. De generationis prosapia. <<<     >>> IV. De agnatis et cognatis.

CAPUT III. De ordinibus filiorum. SHOW APPARATUS

1 Quadripartitus est autem ordo filiorum ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus: unigenitus, post quem nullus: medius, inter omnes: novissimus, post omnes, idem et minimus a monade. Novissimus autem, propter quod novus, quia caeteri praecedendo antiquiores existunt.
2 Quatuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura veluti cum dicuntur filii Abrahae Iudaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus dicente Evangelio: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae; vel sicut eosdem Iudaeos Dominus filios esse dicit diaboli, a quo non nati, sed quem fuerant imitati. Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire: vel sicut nos Deo, non natura, sed adoptione dicimus: Pater noster, qui es in coelis. Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos, quibus Evangelium praedicavit.
3 Filii populi fideles per apostolorum praedicationem in Ecclesia renati: sicut ait Apostolus: In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Quibus per Psalmistam Dominus dicit: Venite, filii, audite me. Filii, haereticorum discipuli, ut in Iob: Si multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt. Filii, reprobi omnes: ut in Epistola Ioannis: In hoc manifesti sunt filii Dei et filii diaboli. Filia, anima fidelis sive Ecclesia, ut in psalmo: Audi, filia, et vide. Et in malam partem: Filia Babylonis misera. Filiae, animae sanctorum, ut in propheta: Ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias. Item filii reprobi omnes, ut in Isaia: Praeparate filios occisionis in iniquitate patrum suorum. Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis: quia sicut servus in potestate est Domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam fit filio emancipatio, ut sit liber a patre: sicut fit servo manu remissio, ut sit libertus a Domino. Item liberi dicti, qui ex libero sunt matrimonio orti.
4 Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt: semper enim qui nascitur, deteriorem parentis statum sumit. Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii, idem pueri a pube. Adoptivus filius est, qui aut patre iusto aut avo aut proavo cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Emilius, vel Scipio Paulinus.
5 Mystice autem adoptivi filii intelliguntur esse Christiani, quos Deus Pater mittens unigenitum Filium suum immensa gratia per Spiritus sancti donum in locum adoptavit filiorum. Unde et Apostolus ad credentes ait: At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret: ut adoptionem filiorum reciperemus.
6 Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem, abba Pater. Itaque iam non est servus, sed filius. Quod si filius, et haeres per Deum. Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem unus abortivus: alter, qui legitime natus fuerit, volpicus nominatur. Gemini autem in Scripturis iuxta allegoriam duo populi intelliguntur, hoc est, Iudaeorum et gentilium.
7 Hos praefigurabant illi gemini Rebeccae, quos genuit Isaac patriarchae. Unde ipsa Rebecca dum perrexisset, ut adoraret et consuleret Dominum, tale ab eo accepit responsum: Duae gentes in utero tuo sunt: et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori. Quod et aliter iuxta tropologiam intelligi potest.
8 Siquidem et in singulis nobis hoc dici potest, quod duae gentes et duo populi sint intra nos, vitiorum scilicet atque virtutum. Sed iste minor est, ille maior. Semper enim plures sunt mali, quam boni, et vitia numerosiora sunt virtutibus: sed tamen et in nobis gratia Dei populus populum superat, et maior serviet minori. Serviet enim caro spiritui, et vitia virtutibus cedunt.
9 Posthumus vocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit. Sic enim lex voluit, ut qui defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. Nothus dicitur, qui de patre nobili et matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum, et in latinitate defecit. Huic contrarius est spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius: quia muliebrem naturam veteres spuriam vocabant.
10 Latine autem spurii, quasi extra puritatem, id est quasi immundi. Legitur enim in libro Regum vir spurius, nomine Goliath, de castris Philistinorum processisse, quem David vicit, atque percussit, quod significat Redemptorem nostrum, qui fortis manu Goliath, qui transmigrans interpretatur, et significat diaboli superbiam, singulari certamine congressum prostravisse, ac populum Dei a timore eius eripuisse.
11 Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem, quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus, in iure est propter discretionem successionis amissam. Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est, et dictus pronepos, quasi natus porro post.
12 Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quia non est in eis longa posteritas. Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur: ita superius proavi, atavi, qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope non potest. Abnepos, quia seiungitur a nepote.
13 Etenim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos, abnepotis filius. Trinepos adnepotis filius quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. Minores autem non dicimus, nisi quoties graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, atnepos, trinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores sicut et maiores dicimus pro patre patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.



Hrabanus Maurus, De Universo, 7, II. De generationis prosapia. <<<     >>> IV. De agnatis et cognatis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 'Goliath' in 'De Universo, 7, 3'